

Epistola ad Hebraeos*
Caput 2: Versus 10
Auctorem.Christum.Salutis eorum,id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus haeredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit.Multos,inquit,filios,hic conjunxit:auctorem salutis eorum,hic discrevit.Per passionem.Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Caetera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset praedestinatio de adducendis filiis.Consummare.Hoc in resurrectione incoepit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio,quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus[I Cor. 15.].Qui enim,etc.[AUG.]Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse.Ex uno omnes.Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit:non erubescit fratres vocare,ostendit quod non ei naturae est fraternitas nostra, sed misericordiae. Quod probat per prophetam, ne putetur novum.